monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 1
In creatione hominis de terra alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam , secundum genus et naturam et mores et omnem circumitionem hominis.